라틴어 문장 검색

namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare.- Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare.
(아풀레이우스, 변명 92:14)
nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit, si cum eo se remota inuidia uelit conferre;
(아풀레이우스, 변명 93:3)
quamcumque orationem struxerit Auitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero:
(아풀레이우스, 변명 93:5)
prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
(아풀레이우스, 변명 93:6)
Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces.
(아풀레이우스, 변명 93:7)
Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre?
(아풀레이우스, 변명 94:2)
an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit?
(아풀레이우스, 변명 94:4)
puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius legisse.
(아풀레이우스, 변명 94:5)
Tali vindicta laeti et gaudentes civitatem revenimus:
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:8)
"Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:9)
Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in id aetatis pueris uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:12)
sic natus in ostro parvus Honoriades genibus considat avitis."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:221)
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
proturbat avita quemque domo;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:126)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)

SEARCH

MENU NAVIGATION